Liber Deuteronomii*

Caput 22: Versus 5

Non induetur mulier,etc.AUG., quaest. 32.Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere.Mulier.Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium praedicandiI Cor. 13..Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus:Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi.Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta.RAB.Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.
(* Traductions européennes)